Poem of the day

To a Coquette
by Quintus Horatius Flaccus (Horace) (65 B.C.E.-8 C.E.)

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
   Grato, Pyrrha, sub antro?
      Cui flavam religas comam,

Simplex munditiis? Heu quotiens fidem
Mutatosque deos flebit et aspera
   Nigris aequora ventis
      Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea,
Qui semper vacuam, semper amabilem
   Sperat, nescius aurae
      Fallacis. Miseri, quibus

Intentata nites. Me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
   Suspendisse potenti
      Vestimenta maris deo.

Leave a Reply

Your email address will not be published.