Poem of the day

Ad amicum absentem suspiria
by Alcuin (c. 735-804)

Dulcis amor lacrymis absentem plangit amicum
      Quem longinqua negat terra videre oculis.
Rara fides hominum caros effecit amicos,
      Milia multa cient, pectore solus erit.
Argento melior, fulvo pretiosior auro,
      Omnibus et gazis clarior iste nitet,
Quem cupit et quaerit mentis sibi tota voluntas
      Ut habeat, teneat, diligat atque colat.
Iste eris ecce mihi magno coniunctus amore,
      Tu requies mentis, tu mihi dulcis amor.
Te deus aeterno conservat tempore semper,
      Tu memor Albini semper ubique vale.

Leave a Reply

Your email address will not be published.