Poem of the day

On the Triumph of Messalla
by Albius Tibullus (c. 55-19 BCE)

Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes
      Stamina, non ulli dissoluenda deo,
Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes,
      Quem tremeret forti milite victus Atax.
Evenere: novos pubes Romana triumphos
      Vidit et evinctos bracchia capta duces;
At te victrices lauros, Messalla, gerentem
      Portabat nitidis currus eburnus equis.
Non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene
      Testis et Oceani litora Santonici,
Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna,
      Carnutis et flavi caerula lympha Liger.
An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis
      Caeruleus placidis per vada serpis aquis,
Quantus et aetherio contingens vertice nubes
      Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?
Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes
      Alba Palaestino sancta columba Syro,
Utque maris vastum prospectet turribus aequor
      Prima ratem ventis credere docta Tyros,
Qualis et, arentes cum findit Sirius agros,
      Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?
Nile pater, quanam possim te dicere causa
      Aut quibus in terris occuluisse caput?
Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
      Arida nec pluvio supplicat herba Iovi.
Te canit atque suum pubes miratur Osirim
      Barbara, Memphiten plangere docta bovem.
Primus aratra manu sollerti fecit Osiris
      Et teneram ferro sollicitavit humum,
Primus inexpertae conmisit semina terrae
      Pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adiungere vitem,
      Hic viridem dura caedere falce comam;
Illi iucundos primum matura sapores
      Expressa incultis uva dedit pedibus.
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,
      Movit et ad certos nescia membra modos,
Bacchus et agricolae magno confecta labore
      Pectora tristitiae dissoluenda dedit.
Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert,
      Crura licet dura conpede pulsa sonent.
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri,
      Sed chorus et cantus et levis aptus amor,
Sed varii flores et frons redimita corymbis, 
      Fusa sed ad teneros lutea palla pedes
Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu
      Et levis occultis conscia cista sacris.
Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis
      Concelebra et multo tempora funde mero:
Illius et nitido stillent unguenta capillo,
      Et capite et collo mollia serta gerat.
Sic venias hodierne: tibi dem turis honores,
      Liba et Mopsopio dulcia melle feram.
At tibi succrescat proles, quae facta parentis
      Augeat et circa stet veneranda senem.
Nec taceat monumenta viae, quem Tuscula tellus
      Candidaque antiquo detinet Alba Lare.
Namque opibus congesta tuis hic glarea dura
      Sternitur, hic apta iungitur arte silex.
Te canit agricola, a magna cum venerit urbe
      Serus inoffensum rettuleritque pedem.
At tu, Natalis multos celebrande per annos,
      Candidior semper candidiorque veni.

Leave a Reply

Your email address will not be published.