Poem of the day

Oratio ad Patrem
by Hildebert (c. 1055-1133)

Alpha et Ω, magne Deus
Heli, Heli, Deus meus,
Cujus virtus totum posse,
Cujus sensus totum nosse,
Cujus esse summum bonum,
Cujus opus quidquid bonun.
Super cuncta, subter cuncta;
Extra cuncta, intra cuncta.
Intra cuncta, nec inclusus;
Extra cuncta, nec exclusus;
Super cuncta, nec elatus;
Subter cuncta, nec substratus.
Super totus, praesidendo;
Subter totus, sustinendo;
Extra totus, complectendo;
Intra totus es, implendo.
Intra nunquam coarctaris,
Extra nunquam dilataris,
Super nullo sustentaris,
Subter nullo fatigaris.
Mundum movens non moveris,
Locum tenens non teneris,
Tempus mutans non mutaris,
Vaga firmans non vagaris.
Vis externa, vel necesse
Non alternat tuum esse.
Heri nostrum, cras et pridem,
Semper tibi nune et idem.
Tuum, Deus, hodiernum,
Indivisum sempiternum:
In hoc totum praevidisti,
Totum simul perfecisti,
Ad exemplar summae mentis.
Formam praestans elementis.

Leave a Reply

Your email address will not be published.